Page:EBC 1616 02 23 1675.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum Rev.de Pater. Vere non fui dignus ut R.V. intraret sub tectum meum; et ideo Deus abstulit illi memoriam; alioquivvalde cupivissem ut R.V. restitueret mihi visitationem et benediceret mihi, antequam discederet. Spero tamen nos brevi simul futuros in patria, Reverentiam Vestram ex meritis suis, me autem ex sola gratia et misericordia Dei; quamvis enim peccator sim ,sum tamen bonorum servorum Dei amicus et frater. Libenter orabo Deum nostrum pro felici itinere R.V. in Siciliam, et postea tempore suo ad regnum Dei. Idem vicissim pro me faciat R.V. ut ego quoque prosperum iter habeam ad domum Patris et Domini Nostri. Amen. Romae die 15 fevruarii 1616
R.V.
Servus in Christo Robertus cardinalis Bellarminus.