Page:EBC 1615 12 27 1654.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

Brachmanibus ad victum necessaria erant, tanquam pauperibus et peregrenis advenis benigne suppeditabant, quibus prout sese offerebat occasio monita salutis impendere non destiti. Semel in eo versatus periculo sum, in quo absque dubio me moriturum sperabam, et cum nihil huc usque decertaverim ad coronam a Christo evocari exoptabam, licet desiderium hoc meum ex eo maxime retardabatur, quod scilicet viderem incoeptum hoc negotium in gloriam Dei non esse huc usque absolutum. Veritatem fateor amantissimo Parenti meo et Domino. Exopto quam maxime immensas has regiones in baculo meo perlustrare, et hos innumeros populos generare Christo, in quibus Donec Christus formetur, quid gaudii servis ejus esse possit ignoro, quibus mos est tunc tantum satiari cum in iis quibuscum versantur gloria Domini apparet ex fidei et gratiae fulgore profecta. Ill.am D.V. iterum atque iterum enixe rogo, ut me filium suum et servum in suis sanctis sacrificiis et orationibus commendatum habeat, ut quae in me benefficia Dominus confert agnoscam ne ingrati animi crimine existam reus. Quare humiliter et ut sum absens genuflexus exposco ut Ill.a D.V. cum has perlegerit litteras mihi servo suo et filio in Domino optatissimam elargiatur benedictionem. Ex urbe Cocinensi sexto Kalendas januarii 1615.
Ill.mae Dom.is V.ae
Indignus servus et filius in X.o
Robertus Nobilis
---page break---
Ill.mo et R.mo D.no observant.mo D.no Roberto Cardinali Bellarmino P.a Via
Romae