Page:EBC 1615 11 21 1637.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


R.do Patri Fr. Maturino Congregationis Caelestinorum Ord.S.Benedicti. Avenionem.
Reverende Pater.
Legi prolixas litterae vestras quibus narrantur ea quae mihi nota erant ex litteris Ill.mi Nuntii ad Regem christianissimum, et multorum Caelestinorum. Sed brevi res tota finietur, si voluerint Caelestini parere sententiae trium judicum, quibus Summus Pontifex totam istam causam commisit. Quod si noluerint et osores reformationis rebelles fuerint: nos tamen in duobus monasteriis quae sunt in Comitatu Avenionensi reformationem conservabimus, totis viribus nostris. Valeat R.a V.ra cum amatoribus reformationis et speret in Domino qui non derelinquit confidentes in se.
Romae die 21 Novembris 1615.
R. V. uti frater
Robertus Card.lis Bellarminus.