Page:EBC 1615 11 21 1636.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Admodum R.do Patri f. Dupont priori Caelestinorum et Novitiorum Instructori. Avenionem.
Admodum Revenrende Pater.
Audivimus etiam nos rumorem incertum quod Pater Compigny coactus renutiaverit juri suo in suo Provincialatu: sed sive hoc sit verum, sive falsum: exspectanda est sententia trium judicum, videlicet cardinalis Perronii, card.lis Rocafocaud, et episcopi Parisiensis, quibus Summus Pontifex totam causam commisit. Et tum demum Provinciali vero declarato omnia restituentur in integrum. Interim R.a V.ra non recipiat monachos ab instruso provinciali istuc missos, et de molestiis eorum apud magistratus seculares, scribat Nuntio apostolico qui residet apud regem christianissimum. Ille enim alloquetur regem vel reginam, et providebit vestrae indemnitati. am et Sanctissimus illi commisit ut curet negotia vestra durante ista persecutione Marsiliana. Valeat R.a V.ra mei memor in sanctis precibus suis. Romae die 21 Novembris 1615.
R. V. Uti frater
Robertus Card.lis Bellarminus.