Page:EBC 1615 10 08 1621.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Reverendissime Domine, Miror, unde rumor obitus mei natus sit, cum à multis annis nunquam aegrotaverim, et quotidie frequentem Congregationes, et Consistoria, et Cappellas Pontificias, ubi multitudo maxima semper me videt. Portasse aliqui facile credunt quod cupiunt, haeretici videlicet; cum quibus pacem nunquam habui, neque ha( habere volo, cum ipsi sint vulpes illae, quae demoliuntur vineam Domini. Illud est verum, me jam esse senem annorum septuaginta quatuor; et ideo non posse procul abesse ab ultima die, ad quam, ut posssum, me parare studeo; atque utinam multo diligentius me pararem; ad quod imploro auxilium precum Reverendiss. Paternitatis Vestrae, et suorum Religiosorum. De meo libello laetor, quod judicio vestro, quod ego magni facio, non displicuerit; sed moleste fero, quod munus consecrationis nondum acceperit Reverendissima D. Vestra. Patres Societatis apud me conquesti non sunt de Seminario S.Trudonis eis denegato; et Patres, qui Romae sunt, nihil de hac re noverunt. Ego ve ro miror, unde Pattes moveri potuerint ad Seminarium petendum, cum Societas abhorreat ab hujusmodi muneribus. Sed quicquid de hac re sit, quando justis de causis aliquid negatur amicis, non propterea dissolvi debet amicitia; ut ego spero non dissolvendam unquam amicitiam Monasterii Venerabilis, atque omni honore dignissimi cum nostra Societate. His valeat Reverendissima Paternitas Vestra mei memor in sanctis precibus suis; cujus incolumitatem, et prosperitatem ego vicissim commendo Domino nostro. Datum Romae die 8 Octobris 1615*