Page:EBC 1615 09 24 1618.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissime ac R.me Domine.
Quas illustrissima ac R.ma D.tio V. ad Rectorem Audomarensem litteras miserat, tanquam ad me pertinentes a P. Rectore Bruxellensi ad me transmissae sunt, quibus perlectis mox arcessiri curavi D. Bellerum qui recenter edidit libellum D.V. de Ascensione mentis in Deum, D.Begardum et alios hujus urbis typographos, rogavique illos num aliquis Conciones D.V. Ill.mae recudere cogitaret, mentemque vestram illis aperui. Responderunt omnes quod non, verum quidem esse D.Boscardum typographum Audomarensem id cogitasse, sed a se dissuasum, itaque certum esse illas in his partibus gallicanis non recusum iri. Addidit D.Bogardus ff. haeredes D.Moneti illas edituros accepto Ill.mae D.V. correctorio. Haec sunt Ill.me ac R.me Domine quae ad litteras D.V. scribenda occurrunt; si quid sit aliud in quo ipsi in hisce partibus servire possimus, quamlibentissimo animo nos impendiemus, supplicantes Divinae Boritati ut iliustrissimam ac R.mam D.V. Ecclesiae suae quamdiutissime servet incolumem. Duaci 24 sept. 1615.
Illustrissimae ac R.ae D.tionis V.
servus indignus in X.o
Franciscus Mainfroy Collegii
Societatis Jesu Rector
---page break---
Illustrissimo ac R.mo Domino
D. Bellarmino S.R.E.Cardinali Amplissimo
---page break---
Admodum R.de Pater, Ago gratias R.V. quod impleverit quod ego per Rectorem Audomarensem fieri cupiebam. Miratus sum quod scribit R.V. per typographum Bellerum recusum fuisse libellum meum de Ascensione mentis in Deum, cum haeredes Plantini privilegium habeant Sereniss.i Archiducis Alberti,ne quis in toto Belgio eum recudere possit; sed hoc ad me non pertinet. Valeat R.V. mei memor in sanctis precibus suis.
Romae, die 24 Octobris 1615.
R.V.
frater et servus in X.o