Page:EBC 1615 09 08 1613.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

Ad haec proventus Seminarii parvus, locus angustus et humldus; urgebant et alia propter quae id fieri non posse pro tempore videbatur. Amore Dei rogo, ne quod in hac parte factum vel non factum malivolentiae aut eversioni tribuatur; nam qui sub RR. Patribus Societatis, potissimum R.mo Patre Lessio, parum quod habeo collegi, id illis acceptum libenter habeo totique Societari me devinctissimum et addictissimum profiteor. Hic jam Deum Omnipotentem oro R.mam et Ill.mam Celsitudinem Vestram Ecclesiae Catholicae et nobis quàm diutissime servet ac foelicitet. Octava Septembris anno 1615 . Ex Sancto Trudone.
R.mae atque Ill.mae Cel.nis V.rae
Devotissimus Cilena ac Servitor
Hubertus electus et confirm. Abbas S.Trudonis
---page break---
Rev.mo atque Ill.mo D.no, D.no Roberto Bellarmino S.R.E. Cardinali, D.no ac Patrono suo Observ.mo.
Romam.
Franco per Mantua.