Page:EBC 1615 07 22 1603.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum Illustris Domine. Distuli aliquandiu reepondere literis D.V. ut non semel, sed saepius antea agerem cum Florentio nostro de valetudine ejus, et cum Summo Pontifice de beneficio ecclesiastico illi attribuendo. Valetudo non est firmissima, propter coeli mutationem, non tamen ita male valet ut non possit adhuc perseverare hic Romae, si libuerit. Sed quod magis mihi displicet, est modicus profectus in studiis, quem adhuc fecit et facturus videtur. Hujus rei causam P.Rector attribuii immaturae aetati, et exiguae doctrinae quam habebat, cum huc missus est. Nam in collegium Germanicum non admittuntur nisi qui sint idonei studiis philosophiae vel theologiae vel sacrorum canonum; Florentius autem eguisset adhuc in humanioribus literis perfici, cum huc venit; ideo nullo in studio multum profecit.
De beneficio quid egerim, scripsi fusius ad Fatrem Thomam Saillium. Quod attinet ad collocandum Florentium in aula mea vel alicujus alterius Cardinalis, Dominatio Vestra nunquam hoc peteret, si sciret morem Romanum. In mea certe aula nullus est juvenis imberbis, sed omnes viri maturi et graves: quod idem observant Cardinales graviores. Florentius autem adolescentior est imberbis prorsus, et multo etiam junior apparet quam re vera sit.! Praeterea nullum habetet in domo mea cum quo versari posset, nec ulla recreatione frueretur, qua tamen non caret in collegio germanico, quod hortis et vineis abundat, et ubi sunt multi ejus coaetanei cum quibus libere versatur.
Fateor me excidisse magna ex parte à spe mea, quam conceperam de Florentio, cum primum ad nos venit. Ego enim, qui noveram in Brabantia multos adolescentes praeclari ingenii et patientes scholastici laboris, et qui multum proficerent in studiis et pietate, idem mihi de Florentio persuaseram; sed erratum est in principio, ut supra dixi, quia venit huc non jactis fundamentis quae eum jecisse oportuerat. Sed omnia divinae providentiae committenda sunt. His valeat perillustris Dominatio vostra, cui à Domino precor omnia prospera. Datum Romae,die 22 julii 1615.