Page:EBC 1615 07 10 1599.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Reverendissime et Ill.me Princeps, Cardinalis Amplissime,
Dicam verbo quod vere sentio. Ita me mei pudet, ut Ill.ma Celsitudo V.a ex hac mea qua importunitate, qua scribendi frequentia, majorem molestiam sentire posse non videatur, quam ego erubescentiam justumque meimet pudorem. Sed certus mihi videor, fore hunc postremum utriusque nostrum in causa Domini Truchsesii laborem. Facit virum caeteroquin modestissimum, uti penitus novi, tam audentem (etsi non sine rubore) tum coler ac felix successus rerum ipsius apud Sedem Apostolicam, agente R.ma et Ill.ma Celsitudine Vostra, tum metus fortasse aliquis, ne amisso tanto in alma Urbe patrono (ut in rebus humanis fieri amat, omnes enim sicut aquae dilabimur) ipso expirante, expiret cum ipso pariter concidatque omnis rei feliciter gerendae occasio. Dixi, non quod scio, sed quod verisimiliter suspicor, et Ill.ma Celsitudo Vestra pro summa sapientia sua, cogitare facile potest; quo certe solo nomine, mitius bono oratori succensebit, et molestiam etiam hanc, omnino futuram novissimam, sanctiori patientia, paterne digeret. Importunitas ipsius et mea, ut optima non sit, zelus certe ipsius pro domo Dei inter frementes et circumstrepentes undique haereticos, malus non est, quem S.mus D.N. in locis tam horridis fovere pro benignitate apostolica benigne debet, in plerisque omnibus non tam languentem quam extinctum penitus.
In quonam suprema haec Oratoris versetur petitio, intelliget Ill.ma Celsitudo V. ex adjuncto scripto; confirmari nimirum humillime postulat gratiam illustri ipsius olim parenti à sanctae memorine. Sixto V factam, amplificarique in iis punctulis quae ipsemet Orator in margine expressa, ad me transmisit; ego vero ipsius proxeneta, indignus ita certe invitus, ad Ill.mam et R.mam Celsitudinem V.una cum hac mea, et ipsius etiam epistola, destino, de caetero non rediturus in tam molesto negotio. Reverendissimae et Ill.Celsitudinis V.ae sacram purpuram exosculor. Monachii A.1615. 10 Julii.
R.mae et Ill.mae C.V.
Devotissimus in Christo filius
Joannes Dannenmeyer Societatis Jesu.
R.mo atq. Ill.mo Princ. ac Dom., D.no Rob. tit. S.M. in V. Card. Bell. etc.