Page:EBC 1615 07 10 1598.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Reverende Pater,
Scribo manu propria, ut ille qui sibi culpam a me dimitti cupit, certior esse possit optimae meae voluntatis in ipsum. Itaque ex toto corde, et Deo ipso teste in cujus conspectu sto, culpam omnem ei adimitto. Et etiamsi hominem nossem, et possem de illo vel per me ipsum, vel per Magistratum poenam sumere, nullo modo id facerem: sed contra potius, si mea opera indiguerit, libentissime ei praestabo. Jam enim a longo tempore didici diligendos esse inimicos, non verbo et lingua, sed opere et veritate, et non esse reddendum malum pro malo, sed potius bonum pro malo, et vincendum esse in bono malum. Et Vestra Reverentia illi nomine meo dicat, ne Deum oraturum, ut etiam ille ei culpam condonet. Quod tamen non spero futurum, nisi a te nebrie haereticae pravitatis ad verae atque orthodoxae fidei lumen convertatur. His valeat: et memor mei in suis sanctis precibus sit.
Datum Romae die l0. Julii an. l6l5. Rev.Vestrae Frater in Christo
Robertus Cardinalis Bellarminus.