Page:EBC 1615 07 06 1596.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum Reverende Pater. Quod valde laudaverim libellum Reverentiae Vestrae coram Pontifice maximo, et Reverendissimis Cardinalibus, verum est; sed minus laudavi, quam dignitas, et utilitas libri merebatur. Quod mihi dedicare aliquid scriptorum suorum Reverentia Vestra cogitet, non possum non libenter audire: sed tamen non aegre feram, si alteri dicaverit, qui magia honorem istum mereatur. Reliqua opera, quae Reverentia Vestra brevi se daturum in lucem dicit, libenter legam, si ad nos pervenerint. Miror Reverendissimum Episcopum Arausicanansem veterem amicum meum, de conversione Medici nihil mihi significasse. Suspicoreum rarius ad me accedere, quia novit, mihi non probari tam longam absentiam Episcoporum à grege suo; itaque fortasse metuit fraternam correptionem. Difficile est, ut summus Pontifex adduci possit, ut in Galliam transmittat subsidium pecuniarium, cum hic Romae abundet pauperious peregrinis ex Germania, Anglia Scotia, qui vel exules pro fide, vel conversi ad fidem, postulant largas eleemosynas. Venit huc ante paucos annos Medicus quidam, qui fuerat Minister Calvinistarum apud Bearnum, et non sine miraculo conversus ad fidem, osculari voluit pedes sanctissimi Patrie, quod ei divinitus fuerat imperatum; is tamen,quamvis spoliatus pingui salario annuo 600 aureorum, quod pro ministerio à Bearnensibus recipiebat, nihil petiit à Pontifico, et vix viaticum pro itinere accepit, partim ab Eleemosynario summi Pontificie, partim à me: dicebat enim artem suam sibi sufficere ad se,suamque familiam sustentandam. Cur non et iste Medicus idem posset? Valeat Reverentia Vestra mei memmor in sanctis precibus suis. Romae die 6 Julii 1615.
R.V.
---page break---
Si risponda che io non so di che libro parla la R.V. che io habbia lodato à N.S. se per sorte non fusse un libro contra l'historia
---page break---