Page:EBC 1615 06 1584.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

evehit maturine, et mihi pro sponsore est, ut impune tibi literarum Dictatori, cuique ab omnibus ingenii fasces submittuntur, per epistolam importunus obstrepam. Nam ex quo me Vir ornatissimus Athenarum Antistes, certiorem fecit, te carminibus nostris, seu potius carminum argumento non indelectatum, nihil habui antiquius, quam illud nostrum, quod erat, lima expolire, qualecunque erat, ut aliquid in me esset, quod tibi, cui probari valde cuperem, non improberetur. Ut alia igitur omittam, a me non uno styli genere conscripta, e lituris in tuae spem gratiae haec panca exemi:(nam de mendis sine Theseo quî possem?) quae censurae tuae libens, volensque nolenti licet animo submitterem, non quod, ut jussa tua capessam, monitore egeam, quibus nihil est mihi magis in optatis, sed quia in mentem venit subvereri, ne nostra diligentius tractata auctoris prodant imperitiam: quam tamen obsequii studio defensam, obnoxiam minus fore censeo vitio subinanitatis, atque
A cujus suspicione procul ut abessem, summa ope cavi ingenii mei foetus arcta nimis,ac piane illiberali custodia hactenus coercens jure an seous tui erit judicii decernere, meque inter eos recensore, qui sese, et sua omnia in tuam fidem, atque clientelam dedunt demisissime. Vale sacri Senatus decus, et verae Religionis tela omnia contra munimentum.