Page:EBC 1615 04 15 1566.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissime Domine.
Scripsit ad me ita pridem Reverendus Pater Ludovicus Richeomus libellum nostrum ab Illustriss.a Dominatione Vestra lectum et cum elogio commendatum suae Sanctitati. Gaudeo sane vehementer gravissimo calculo vestro probatum esse, quem ne luce quidem dignum judicabam: et opto mlhi occasionem aliquam dari qua mihi in publicum liceat alia quaedam Illustrissimae Dominationi vestrae devota. Est mihi in manibus responsio ad nefariam apostatai cujusdam nostri Protocatastasim: quod mihi onus eanctae memorine pater noster Claudius Aquaviva imposuit. Habeo praeterea quinque sacrorum Miscellaneorum libros affectos, quos conoionatoribus non inutilis fore spero. Quanquam haec cui scribo? vel cur libellos nostros ei commemoro qui scriptorum suorum splendore rem christianam supra caeteros omnes hoc saeculo illustravit? Nec vero id auderem nisi mihi jam à Parisiensis obsidionis tempore perspecta esset Illustriss.ae Dominationis vestrae erga omnes humanitas: quae me etiam non aegre adduxit ut haec pauca attexerem. Concionor in hac Arausicana ecclesia frequenti sane populo: Calvinistae non pauci ventitant. Est enim haec civitas jam tunc à nascente Calviniana haeresi plurimum infecta. Agit primarium in hujus urbis collegio Scotus nobilis, medicinae doctor, vir doctus et moribus valde compositis, sed qui à teneris haeresim hausit. Deus illum sua luce perfudit, certum illi est haeresim ejerare. Habet ea res plurimum momenti, in hac praesertim urbe quam nupera cujusdam Capucini concionatoria apostasia gravitar affecit. Id nunc unum studemus ut homini externo, cuique per haereticos non licebit diutius primarium Collegii agere, honesta vitae aliqua ratio non desit. Qua de re hinc à pluribus scriptum est ad Reverendissimum episcopum Arausicanum. Quid porrò Illustriss.a Dominatio vestra suo me rito in hujusmodi negotiis apud Suam Sanctitatem possit, nemini obscurum est. Atque haec res me adduxit ut eam supplex per literas adirem, peteremque obnixe ut huic ecclesiae gravitar certe laboranti, hoc in negotio adsit. Deum rogo quàm possum maxime ut Illustriss.am Dominationem
---page break---