Page:EBC 1615 03 20 1555.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum R.de Pater, Accepi literas R.V. datas 26 januarii, alias autem priores quibus novum annum felicem mihi precabatur, non accepi Quod attinet ad canonicatnm procurandum filio Domini Theodori Scoti, res non esset admodum difficilis, si possemus praevenire alios petitores, quando canonicatus vacant in mensibus pontificiis; sic enim ante aliquot annos sine ullo labore obtinui canonicatum in ecclesia Cathedrali Brugensi cuidam meo familiari Fiandre, qui primus rescivit vacasse canonicatum illum. Ego quidem rogabo Summum Pontificem et D. Datarium, ut velint in gratiam meam providere filio D. Theodori de canonicatu aliquo vacante in Belgio; sed non speto memores e eos futures, nisi in tempore eos admoneam. Oporteret autem, ut ad me scriberetur nomen et cognomen ejus cui dandus est canonicatus, nec non aetas,doctrina,mores; et testimonium alicujus viri fide digni, qui calculo suo ista comprobaret. His valeat R.V. mei memor in sanctis precibus suis. Romae die 20 Martii 1615.