Page:EBC 1615 02 18 1557.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

falsum, et apparenter infirmari veram conclusionem. Et quidem quae sint haec falsa aut incerta fundamenta ex quibus censor iste argumentatur, satis estendi in proemio utriusque tomi centra Scaligerum, Jam verò cum idem colligit (ut de singulis aliquid attingam) illud quod definio de baptismo, esse contra traditionem ecclesiae, falsum quod colligit ipsi censori videbitur, si suam vocem et quid sit vera traditio intelligit. Praeterea agens de die Passionis, quando componit ex mea (ut putat) sententia, Aprilis primum, et Martii ultimum, cum quarta et sexta feriis; hoc non infert ex ullo principio solido, nisi jurare velit cum Scaligero in legem feriarum et Nemmeniarum. In quo fondamento si pertinax esse vult, aequi inde sequetur Christi passionem incidisse in annum 30 aut 36, quod tamen censor iste tantopere refugit. Nihil ergo profert novi, et quod non aequi valeat ad improbandum Passionis annum trigesimum quartum jam receptissimum. Patere etiam debuit eodem argumento doctissimos nostrae Societatis Patres, qui si creditur huic argumento, et tabulis, dum agunt de tempore Passionis, errasse putabuntur. Quod satis ostendi tom.2. c.4 sub finem. Ubi ea ad firmandam receptam de Passionis tempore sententiam subjeci, quae modesto censori satisfacere potuissent. Sed addit insuper pro sua modestia calumnias, dum ex mea(ut ille vult) opinione, componit simulque jungit, censum Judaeorum, primum Frocuratorem Judaeae, et Christi annum decimum; ubi porro ejus dem animi, aut certe inscitiae argumentum est, quod addit de Archelai exilio, et annis Herodis: uti loca in quibus haec a me tractata sunt; apertissime demonstrant. Decepit fortè censorem hunc quae ego c.l tom.2. recenseo ex aliorum opinionibus de annis Herodis. Sed neque inde (nisi puerili more fallatur,) nec ex locis quibus rem tracto ex professo, quicquam reperiet quod antilogiam sapiat, aut falsum sit. Ineptè insuper est deceptus, confundens varias Judaeae descriptiones, nec unquam est assecutus, quae ego aperte de Procuratoribus Judaeae protuli ex aliorum senmentia. Expendat iterum si potest,
---page break---