Page:EBC 1615 02 18 1557.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissime Domine
Credo perlatas jam esse, redditasque litteras meas de annis Alexandri Pontificis; quales festinanti tabellario dare tunc per tempe rie angustias licebat in re subobscura. Sed solet, ut audio, vestra illustrissima Dominatio mea qualiacunque excusare tuerique, pro sua nempe singulari modestia, et pristina erga servum et indignum discipulum benevolentia. Accepi a Reverendo nostro Generali illas quas Illustrissima D.V. vidit notas in posteriorem Chronologiae tomum, et quas datas essi oportet a censore, aut parum versato in re Chronologica, aut qui noluit vel non potuit assequi quae a me dieta sunt, quantumvis oratio mihi non soleat esse ooscura. Sunt sani quaecunque profert vel parum probabilia quando sua dat; vel falsa, et interdum non absunt a calumnia, quando mea confutat. Talia sunt,ut uni versi dicam, quaecunque affirmat in ilio tomo esse centra communem veterum opinionem, contra traditionem solidam Ecclesiae, aut contra Scripturas. Si certe benevoli, et solo veritatis studio impulsus nos tra legisset, facile ei fuisset observare nihil a me dictum, quod (quantum, ex omni parte, rei incertitudo patiebatur,) non esset ex h bis erutum principiis,et confirmatum. Et quot in me edidit antilogias, tot ille in seipsum et quidem valde pueriles exeogitavit; quibus probaret se imperitum, et malae fidei censorem extitisse. Atque ut ab eo quod caput est incipiam, debet ille priorem tomum (nisi forte rei difficultate superatus inde abstinuit) accurate legisse, observando quim firmis nixa praesidiis antiquitatis et Scripturarum locata ibi sint initia Olympiadum, Paliliorum principatus, Cyri, Alexandri, et similium, unde verior omnis Chronologia producenda est. Deinde observare debuit quo et quam solido vinculo, his initiis, quae posteriora ad nos usque sunt, cohaereant. Alioqui si, non refutatis illis fundamentis, et consecutionis qua res inde deducuntur nulla habita ratione, venitur solum ad conclusionem Chronologicam, ex aliis sed falsis principiis infirmandam; quis non videt ex falsis sequi
---page break---