Page:EBC 1615 02 10 1537.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Reverend.e et Ill.me Domine,
Non paucis ab annis, hujnsce nostrae Diocesis Arelatensis, de beneficiornm spiritualium inopia ac penuria condolebant, maxime, hujus nostrae civitatia Arelatensis, utpote in qua in deffuntarum animarum animarum levamen ac refrigerium nulla sint altaria privilegiata. Nunc autem captata horum occasione oves mihi concreditas vestrae pro^ectioni commendare et committere, non erubesco, sed oonixe deprecor, ut vestrae benevolentiae et favoris aura, privilegiatum aliquod altare, pro expiatione animarum in purgatorio existentium, a Sua Sanctitate possint consegui pro ecclesia nostra parrochiali dominae de Majori quam non minus populi assiduitate copiosam, quam ininsignem esse tum Capitalo, tum parrochia, tum etiam reliquiis attestor. Nimium certe, in hujusce gratiae supplicatione me esse judico, at non satis vestrae pietati, ac animarum sublevationis desiderio esse ingenue fatebor, quae quidem gratia me meosque et hoc praesertim capitulum tuos omnino faciet.
V.rae Rev.mae et Ill.mae D.nationis
Obsequentissimus et ad omnia addictissimus
Gasp. Arch. Arelat.
Datum Arelatis die decima mensis februarii milesimo secentesimo decimo quinto.