Page:EBC 1615 01 24 1532.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Clarissime D.ne. Optassem omnino manuscriptum libellum de ascensione mentis in Deum mittere excudendum ad te et fratrem tuum, tum ut opusculum prodiret melioribus characteribus, et cum paucioribus, aut fortasse nullis erratis; tum ut hoc exiguo munusculo gratum me ostenderem liberalitati vestrae, et renovarem amicitiam, quae fuit olim inter me, et virum clarissimum Christophorum Plantinum. Sed cur non ipsum manuscriptum, sed folia hic Romae excusa mittam, tres fuerunt causae, prima, quod Amplissimus Cardinalis Aldobrandinus, cui opusculum dedicavi, ferre non posset tam longas moras, et cuperet primo quoque tempore libellum videre, et legare: secunda, quod valde timuerim, ne characteres italici non facile istic legerentur, et multis erroribus causam praeberent; id quod mihi accidit quando primum Ingolstadii controversiae typis mandatae sunt. Tertia quod periculum esset, ne libar manuscriptus in itinere amitteretur, et oporteret iterum eum describere, et rursum mittere, quod longissimi temporis fuisset. Peto igitur ut boni consulas, quod est factum, cum non sine justis causis sit factum. Non erit autem opus, ut multa exempla huc mittas, sed satis erit, si unum mihi dones, ut videam quantum intersit inter libros Antuerpiae, vel alibi excusos. Alloquutus sum R.dum Prem Antonium Gabusium, et in prima Congregatione Sacrorum Rituum dabo operam ut Missa propria de Angelo Custode approbetur; quod si id fieri non poterit (abhorrent enim Ill.mi et R.mi Cardinales a novis ritibus), faciam, ut per R.P. Gabutium, vel per P. Gulielmum nostrum omnia sciatis. His valere cupio totam familiam precor felicitatem temporariam, et aeternam.
Datum Romae die 24. Januarii 1615.
Amicus vester ex animo D.no Balthasari Moreto-Antverpiae.
Robertus Card.lis Bellarminus
---page break---
Clarissimo D.no D.no Balthassari Moreto, Typographo Antverpiensi. Antverpiae.