Page:EBC 1615 01 07 1523.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Rever.me in Christo et Ill.me Domine
Harum lator est R.mi Domini Electi Abbatis Salemitani Orator, doctor utriusque iuris ipsiusque abbatis secretarius. Proficiscitur is Romam ut a Sede Apostolica obtineat praedicti domini Abbatis, tanquam illi Sedi immediate subiecti, confirmationem. Est autem illud ipsum monasterium, cuius causam olim R.ma et Ill.ma V. C. paterne suscepit ac pro virili promovere conasta est, in reformando videlicet et ad communem religiosae vitae normam revocando monasterio sanctimonialium, quod, ex pluribus aliis monasteriis opera et indefesso studio Abbatis demortui suique conventus reformatis, solum restabat vel potius resistebat (ut in hanc horam restitit) fretum scilicet ac plane obfirmatum quorumdam in Urbe patrocinio.
Duo vero potissimum sunt, quae cuperem Rev.mae et Ill.mae V. C. quam humiliter commendare. Alterum est ut negotium confirmationis apud S. D. N. pro sua authoritate et divini honoris studio promovere non gravetur: id quod etiam facit suis ad R.um et Ill.mum cardinalem Burghesium datis literis Re.mus noster Episcopus; neque enim quicquam in illo deesse, quod ad bonum praelati regimen requiritur, norunt ac fatentur non solum ii qui ipsum unanimi consensu, praesentibus et electionem suis calculis approbantibus tribus eiusdem ordinis Cisterciensis Abbatibus, elegerunt, verum etiam alii quibuscum vixit; ut in academia Dilingana, ubi annos aliquot in philosophiae, ac domi in monasterio in theologiae studiis laudabiliter posuit, suoque inculpatae vitae exemplo reliquia praeluxit semper; deinde fuit multo tempore rerum temporalium procurator, quod officium, ut in homine religioso magnam postulat attentionem ut spiritum ac fervorem religionis conservet, ita non parum commendat R.um Dominum Electum, singulari cum dexteritate nec minori aliorum aedificatione munus hoc obiisse.
Alterum est quoad primos fructus SS.mo D. Nostro persolvendos. Non credet R.ma et Ill.ma V. Celsitudo quantum sit monasterium hoc tempore
---page break---