Page:EBC 1614 07 08 1446.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Ill.me ac Rev.me Dne. P'rone colen.me
Audio diu conceptam animo Monasterii sui refromationem jam serio tentare R.dum admodum D. Abbatem S.ti Huberti in Arduena Silva ordinis Bendedictini Leodiensis diocesis, qui cum antea fama tum usu nuper mihi sit abunde notus, debeo singulari ejus virtuti hoc testimonium mereri praeclarum ejus religionis zelum, pietatem ac modestiam aliquem in Ill.mae D.V. patrocinio locum, ut tam sanctum propositum sua apud S.mum D.N. auctoritate promoveatur. Consilium utilissimum facit omnino necessarium loci celebritas, peregrinorum concursus et haeresis vicinia, quae collabentem disciplinam regularem suo integro splendori restitui petunt; et a nostris in Lotharingia Benedictinis ad instar Cassinesium reformatis praesens auxilium, si adsit Suae Sanctiraris imperium, solo enim contigui sunt similes sermone ac vitae consuetudine, ut nil desit ad secundi exitus suem, nini ut tam pius justusque supradicti Abbatis conatus foveatur. Quod etsi facturam Ill.ma D.V. omnino confido, tamen ut aliqua mihi meriti pars accedat, tribui quoque a solita sua in me benevolentia favoris aliquid huic operi humillimis precibus contendo. Plures eodem beneficio obligabit ad ea vota quae quotidiana mihi sunt apud Deum opt. max. pro diuturna Ill.mae D.V. incolumitate ac post seros annos felicitate sempiterna. Tulli VIII a Julii 1614.
Ill.mae ac Rev.mae D.V.:
Humillimus et obligatissimus servus
J. Epūs et comes Tullensis.