Page:EBC 1614 06 16 1440.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Ill.me et Rev.me Domine.
Allocutus sum Sanctissimum Dominum nostrus Papam circa dubitationem duplicis irregularitatis in quam se incurrisse metuit R.ma Dominatio tua, et quidem de priore certum est non esse irregularem, qui non suspendit quos debuit suspendere à divinis. De posteriore probabilissimum est non esse irregularem qui praeter intentionem occidit hominem dans operam rei licitae. Tamen ad cautelam Sanctitas Sua dispensavit cum R.ma Dominatione Tua super irregularitate quam dorasse incurrit, vel, si incurrit, displodendo sclopetum, unde processit mors illius hominis, de quo in literis. Hanc tamen dispensationem Sanctitas Sua concessit praesuppositis nattatis in literis vestris, si videlicet ita se habeat rei veritas. Quare R. Dominario vestra non amplius retardet reodinationem sub conditione eorum, quos antea ordinaverat: nodum enim plene constitit an Cosmus Morphi sit verus archiepiscopus Conthi, ut ipse se esse dicebat, quamvis fere certum sit eum non esse nec unquam fuisse episcopum vel archiepiscopum.
His valeat R.ma Dominatio Sua et stremus in vinea Domini colenda laboret, mercedem plenam a Domino perceptura. Romae di 16 iunii 1614.
R.mae Dominationis Vestrae
Uti frater ad obsequendum paratissimus.