Page:EBC 1614 05 11 1417.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum Reverende Pater. Ex litteris Reverentiae Vestrae datis 14. Martii non potui aperte colligere, quis sit ille domesticus meus, de quo R.V. loquitur, neque ab illo, sed a Patre Assitente Epistolam vestram accepi. Laudo, quod Reverentia Vestra, omissa scriptione, ad lectionem, et contemplationem animum revocaverit: vix enim potest hoc tempore aliquid scribi, quod non pateat calumniis vel hostium, vel amicorum. Reverentia Vestra satis multa jam scripsit non solum Theologica, sed etiam legalia, et, ut audio, etiam medica, ut nomen vestrum, quod ante constitutionem Mundi scriptum fuit in Coelo, extet etiam scriptum satis luculenter in terris. Idem ego facio: tempus enim, quod mihi superest ab occupationibus externis, quae nimis molestae, et frequentissimae sunt; in meditandis Epistolis Apostolicis, quae luguntur ad Missam, consumo: et quamvis meditationes illas stylo alligem, ne pareant; non tamen vulgare constitui. Quod attinet ad quaerimoniam circa doctrinam; sciat Reverentia Vestra, partem adversam non minoribus clamoribus conqueri, quod doctrina Pelagiana publice doceatur, et suadeatur contra Apostolum, contra S. Augustinum, contra Sanctus Thomam, contra majorem partem Episcoporum hujus aetatis: quae causa fuit, ut Apostolica Sedes noluerit typis mandari libros nuper conscriptos a duobus Hispanis Ordinis.
Neque ego censeo remedium his malis posse adferri, nisi per Concilium Generale, di Deo placeret nostris temporibus congregari. Ego, quia septuagesimum annum aetatis excessi, non longe abesse possum a transmigratione in aliam ragionem: ideo Reverentiam Vestram ex animo precor, ut transmigrationem meam Domino precibus suis commendet. Vale Pater optime, et amantissime. Romae die 11. Maji 1614.