Page:EBC 1614 03 25 1401.pdf/4

From GATE
This page has been proofread

post custodiam biennalem, et triennale in Gallia exilium ad coelestem haereditatem confessor illustris ex hac vita feliciter emigravit, in gens sui desiderium apud suos et in iis ill.mum atque optimum Cardinalem Perronensem relinquendo. Mihi igitur quanquam ab omni malefico erga principem, et patriam semper alienissimo, jure metuendum est, ab oculis, auribus, et manibus regum; non ut ne gratia excidam, quae plane nulla est, sed ne deprehensus collidar, et dispeream. Scripsi tamen ad gratiosissimam vestram Celsitudinem et scripsi non tam captata, quam oblata occasione. Ea vero quoniam ad vos attinet si libuerit audire (neque enim longo sermone in publica peccabo commoda) fuit istius modi.
6. Quum jam per annum, aut eo circiter, Rogeri illius personati Apologia, (atque utinam Apologia) in manibus hominum teri coeperat, menister quidam (homo alioquin animi valde civilis, quo lupus sub agninis moribus facilius falleret) ut eo libro, a me nunquam antea aut viso, aut audito quasi machina animi constantiam labefactaret, mihi quasi per amicitiam perrexit; titulo vix leviter delibato, vehementer indolui, velut polluta talibus ausis anglici certaminis gloria. Virum non parvi nominis certiorem ea de rè feci, atque ad personati Rogerii audaciam repondendam, tantamque catholicae gentis maculam eluendam, operam meam vindicem indignabundus obtuli, nemine adhuc sese pro veritate in armis ostendenti apud nos; neque obtuli magis stylo promptus, quam stricto gladio si fas et opus foret, rem cum Rogero experiri. Operam inquam, licei majori forte ausu, quam futuro successa in laicum laicus, in uxoratum uxoratus, in Anglum Anglus, in virum maturum maturescens, in nobilem denique non utique plebeius. Elogiis pares, legibus impares. A Rogero enim undique expeditissimo, omne genus stetit instrumenti, et rerum abundantia in tuto, favor serenissimi Regis Jacobi, regis mei, omnibus ingenii dotibus praescellentis, in typographiis dominari, apud bibliopolas venum prostare. Contra impeditissimo mihi, a tergo latebrae infidae, hinc minae, illinc ruina: quorum
---page break---