Page:EBC 1614 03 25 1401.pdf/3

From GATE
This page has been proofread

tentatio Tertullianus. Nec est cur Romam meorum veterum civium aut pudeat aut poeniteat in quibus Lucius, orbis Europaei Rex Proto-Christianus Edmundus Regum - Proto-martyr et Thomas, Hierarchiae, ut missos fecerim Albanos, Amphibalos, Julios, Starones, Oephegos et alios è coelitum purpuratorum classe. Plures autem Reges et Reginas et Principes una Anglia sanctorum albo peperit, non dico quam orbis noster universus, sed certe quam terrarum circumcirca ulla alia auxit matre filiae Decus. Coelorum laquearia flammis pernoctibus haud ita rutilant ac beatificorum lucernis exemplarium. Neque infoecunda fuit Petri aerario, aut ferrariis capitolanis ignota Anglia, sed usque ad invidiam foecunda. Quod si colligendi est et refundendi tempus. Utcumque autem meretricia haereticae pravitatis lenocinia meorum mores foedissimae corruperint, spendere tamen ausim gentis meae nomine quandocumque verum vultum proavitae pietatis intueri per Romam dabitur Anglicam Angelicani indolem protinus reddituram. Atqui haec Ill.me D.ni hactenus.
5. Ea autem quam prudenter, haud verus quam imprudenter, nescio. Henricus enim Conestabilius amicus meus dum vixit praeclarus (vir Deus bone, ingenio, ac moribus, eruditione, auctoritate, prosapia, an pietate illustrior, sub Elizabetha Regina spes opimas pio amore Jesu Christi contempsit, neque contempsit frustra; mortuo enim patre suo, viro equestri, omnibus ad eadem mulctatus fortunis, Jacobo tamen mansit acceptus, donec ad foeminam principem in aula gallica pauca quaedam de rebus catholicorum, quanquam ea ad Jacobi honorem perscripserat. Eaelit terae dicteriis in menistellos anglicanos (omnium malorum nostrorum encentores) probe salitae, per Henricum quartum Regem Galliae (sicut et mihi et aliis retulit Conestabilius) ad meum Regem Jacobum utcumque delate, in causa erant cur gratia excidens, non solum aula Anglica exigeretur, sed in moestissimum carcerem (turrim londinensem vocant) quasi suspectae erga principem fidei, contrusus erat, verum tandem dimissus; post copiosam, quam passim exercuit nobiliorum animarum capturam, Christo lucrifactarum, in carcerem fletensem Lendini missus,
---page break---