Page:EBC 1614 03 25 1401.pdf/27

From GATE
This page has been proofread

suos omnes intendunt nervos. Per caeteros vero catholicos stare oportet, unius corporis christiani cum simus membra omnes, neque nihil nunc Anglis nobis contigit, quod Gallis, Hispanis, Italis, et quibus aliis nequit contingere, et certe continget aliquando, ut ex collatitia per Europam stype pro more innascenti Ecclesia usitato, non dico resarciantur damna, quis enim nummornm cumulus tanto impendio satisfaceret? at minimum sustineantur corpora. Id autem ex re ipsorum principum et fore, et valde fore rationibus valentissimis paratus sum, sicut superius tetigi, asserere. Nobis autem nulla sub Deo nisi a Sede apostolica spes sup erest, sique vero alia est, admodum ea tennis, et exilis. Jacobi quidem res piane intra fortunam sunt; et instabiles, quia Petrum quem beatus Chrisostomus optime vocat, regum protectionem,patronum ipse rex rejecit et flocci facit. Is autem, qui si din vixerit perimus, si din non vixerit pejus erit, maternorum oblitus monituum, quos sub Elizabethae tyrannide vitam positura ex sacro profugit pectore, per nuncium suadens, scilicet, Ne hujus saeculi prudentiae nimium fideret, catholicorum principum animos suo infestissimo exemplo accenderei, et faces succenderet, qui ut Christi vicariatum, qua regum insolentiae adversentur, neque sumptibus ullis neque laboribus parcat. Novum ille igitur belligeni mentes hominum expugnando profitetur, et mordibus prosequitur.
29. Cum vero illustrissima vestra serenitas insipientiam meam hucusque indulgentissime pertulerit, obsecro non pigeat paucula porrhò corrollarii vice exaudire.
Ut igitur Ecclesiam Dei in Britanniis Cacanoglicae furine protriverunt ita veritatem ejus non solum dogmaticam, sed et historicam etiam, hoc est, fidem divinam, pariter ac humanam, omnium bipedum nequissimi verbosissimis voluminibus, et commentis molestissimis, quasi molibus injectis oppressam tenent. Malo huic tam ingenti nemo adhuc obviam ivit satis. In veteri historia Urbinatis Polydori diligentiam forte quispiam desideret et fidem, ipsi licet infidissime nonnulli, alii etiam
---page break---