Page:EBC 1614 03 25 1401.pdf/15

From GATE
This page has been proofread

exhibens, eumdem certe necessario debemus concludere laesae majestatis reum, nipote jura Regia, et coronae Angliae notorie imminuentem, partem potestatis regiae longe excellentissima, aut centra, aut citra leges abstrahent: equidem ut minimum liberiate sua, et fortunis universis perpetuo mulctandum, eo quod tale aliquid fecerit sine auctoritate legitime sibi demandata, cui crimini tristis poena, quam vocamus praemunire, intentatur.
18. Igitur secundum novum istud imperii anglicani fondamentum, quod libertatem publicam a fondamentis eruit, sicut in romana republica potestate tribunitia Gaesarum violentia sublata,duas res hujus juramenti concinnatores maxime spectaverunt: Papae jus exinanitum ventorum facere ludibria regnantem potestatem, in immortalem catholicorum servitutem adamantinis constrictam vinculis stabilire. Primum quidem rec tius, ne visis decipulis volucres avolarent, quod in longe elangantissimo de Juliani dolo emblemate in vestris a Blackvellum littorie ob oculos nostros Bellarmino posuisti. Alterum vero sicut apertissime, ita, esto quod non in eum solum finem, non injuria. Quis enim patriae suae materno affectu omnes suos cives ex aequo amplexantis, statum fixum vollet, atque inconcussum. Sed aliter se res habet, catholicis enim, suorurn parti constantissimae, et longe bene merentissimae, utpote cujus sola pietas ecclesiam anglicanam ditavit, prudentia rempublicam constituit, foelicitas nobilitavit, se novercam gerit iniquissimam, caeteris matrem. Propterea conscientiis, et libertari nostrae christianae, quae nuper et sua fuit, nihil indulget quidem. Nam cum facillime posset, et prorsus debuit aliqua mentio in ipso juramenti tenore de civili obedientia fieri, de ea tamen ne uno verbo fit, animo fallendi nescios aut obnoxios. Uteumque enim titulo prae se ferat, id catholicorum tantum gratia exeogitatum fuisse, tamen omnibus omnino obtenditur, sive nobis catholicis, sive primatum Regis in ecclesiansticis, disertis verbis juratoque affirmantibus.
Evidentissimum ergo est utriusque potestatis securitati ex isto juramento consulto prospectum fuisse. Id si non ita sit, ostendat Rogerus
---page break---