Page:EBC 1614 03 25 1401.pdf/14

From GATE
This page has been proofread

Rex Angliae Jacobus quam et ejusdem est quasi Summus Pontiiex. Ni is sit, ecclesia anglicana acephala maneat. Acephalam autem non esse tam est certum, ut in hac novitia parte auctoritatis Regis, fondetur corpus juridicum, quod apud nos The High Commission appellatur, in quod negotiorum ecclesiasticorum mole, quae maximi momenti sunt, et quasi papalia Rex, sed cum provocatione a gravaminibus sibi reservata, sese exonerat. Sed de regni et sacerdotii per Britannias juribus, in mea historica, et dogmatica Antidoto dicam, si Deus volet, lucentius. Nunc au tem epistolam tantum scribo, non ventilo controversiam.
17. Hae igitur voces Dominus et Corona non apud nos univoco et simpliciter proieruntur cum de Rege et Corona Angliae a factione protestantiva praedicantur, sed equivoco, scilicet ut Reges Angliae se nunc haberi volunt et pro ea capacitate (quod et animadvertit asserrimus diceptator, et amicus vester Reverendus Pater R.P. Gretserus, objicitque nec elabitur Rogerus) quam Coronae Anglicanae recentissim affinxerarunt, et sicut ubique ea ipsa a juris peritis, et communiter ab omnibus intelligitur, mirum ut sit catholicorum quempiam, qui regibus in Ecclesiae rebus, ad Ecclesiae damnum, aut injuria, nihil jure divino dicere putant (rectissimeque putant) vivere tam amentem, qui in talia Jacobi verba curantem non peccasse autumet. Sensum verborum noctium dum jurat catholicus a magistratu suspendi (forte somnians,aut quasi accidentia a suis substantiis perfectionem separata) potestatem regis ecclesiasticam discretam ad tempus, et divulsam manere, misere decipitur, quod et ipse fatebitur brevi uelli Apologia pro sua ecclesia anglicana semel lecta. Istic enim discet utramque facultatem sive potest atem, non solum, quod aiunt unanimiter politici anglicani, jure Anglo rum civili, sed etiam omnium gentium jure regibus, et regiis diaddmatis inseparabiliter in esse et conjungi. Paradoxo quidem absurdissimo, sed quod satis superque nos doceat, quis sit in hoc nostro casu sensus adversarti. Fingatur autem velis judex subtilitate illa sua sive mathe matica,sive metaphisica juramentum dictum fidelitatis catholico alienipiam
---page break---