Page:EBC 1614 03 25 1401.pdf/13

From GATE
This page has been proofread

universum? cur sicut paucis enarrari potest, contrarium non obscure ponitur?
15. Henricus author schismatis Anglicani quantum in se fuit, velut quidam inter Christianos Jeroboam filius Nabat, authoritatem pontificiam ex Anglia profligavit, titulo supremi capitis sibi arrepto. Eduardus sextus puer decennis patrissavit, patrissavit et Elizabetha. Hi tres autem e forali Tydderorum familia principes non alio praetextu Primatum ecclesiasticum invaserunt,quam quod eum juris Regum Angliae veteris fuisse partem,et antiquis Anglorum moribus ad coronam Angliae olim spectavisse asseruerint, contradicentes, non spiritus, sed carnis gladio exerto vibratoque. Primatum ergo illum in publicis regnis scitis,metu atque dolio extortis cum potestate regia adunarunt. Praetextu tamen vetustatis affictae adeo impudenter, ut qui licet omnia Alcionia, atque otiam orbis excutiantur monumenta, neque Anglis meis solem, Lunam, Hertham deam atque Unodem colentibus, neque Britannis tempore Druidum, Andaten et reliqua gentilium numina, verus unquam fdit, sed viceversa mos in hac insula contrarius. Si quod est admissum facimus (inquit Caesar testis idoneus) si caedes facta, si de haereditate, de finibus controversia est Dreisde decernunt praemia, poenasque constituunt etc. Et quos Saxis interdicunt iis petentibus, jus non radditur. Erant autem hi sacerdotes sub uno summo. Postquam autem sub Lucio Britanni, et sub Ethelberto, Angli sua Christo nomina dederunt, penes Episcopos, et cura, et praefectura religionis semper mansit. Quod si epistola Eleutheri papae quam serius martyrologiis divulgavit, non sit piane supposititia, quod negare videntur, certum est intellexisse Lucium, se in rebus etiam civilibus summo subfuisse pontifici, quando quidem legem regni, et non solum fidei regulam ab eo petierat. Jacobus autem Serenissimus, qui nunc regnat,Henrico Eduardo et Elizabethaa in torum cujuslibet sive juribus sive injuriis successit, quod exactis liquet.
16. Consolidantur igitur in regia persona, et coronae nomine, secundum tydderianarium legum sensum utraque potestas, nec aliter nunc
---page break---