Page:EBC 1614 03 25 1401.pdf/12

From GATE
This page has been proofread

enim suo quod Beat.mo Patri dicare non est reveritus, et cujus patrocinii a Sua Sanct.e palam rejecti, neque solum rejeoti sed notae libro ipso injustae ignominiam immprtalem ut extenuarent, vel quoquo modo Rogeriam tegerent (saltem ad tempus, et apud aliquos) nihil non comminiscuntur. Nunc scripti legittimam vim calumniando, nunc omnem ei fidem abrogando, nunc denique deploratae causae improbo subsidio, ficta disseminando, quale est doctissimi Patris francesci Suarez opus recentissimum, quod tot tantique viri tam insignibus elogila cohonestarunt, et quod istum esse nervum sanguinem et spiritum unus e censoribus Epus pronunciat, aut Romae, aut in Hispania publice prohiberi, si non et cremari etiam. Rogerus inquam, aut quisquis is est aliud desperationis certe, aeque ac temeritatis manifestus in sui damnati libri Epistola,sic infeliciter dicata sic disputai, ut supra tetigi negando, hostium esse germanum authoritatum quas testamur sensum esse verborum, esse reliquorum. Quod posuit pejus Lutherus, aut Calvinus. Tollit controversiarum judicem, vim principatus Pontificia solvit: ad privatorum judicia omnia trahit.Papam depositi christiani interpretem negat, et negat custodem nec controversiis ullum aut finem aut modum ponit, qui sic respondet: Quis enim de veritate aut hujus aut illius dicti iudicabit, nisi forte qui dicit Rogerius. Catholicus autem revera si fuisset hanc controversiam in favorem opprimentium Ecclesiam ne a limine quidem salutasset, fuit enim inter vetita,totias declaratum atque stabilitum dogma in dubium vocare. Is quidem quemadmocum monet Tertulianus Haereticos sui temporis praescriptinnis exceptione summonens. Obstruendus ille fuit a nobis gradua, gnaris scilicet cum B. Ambrosio, quanti periculi res sit veterem fidem quasi novellam discutere.
14. Caeterum in controversia ut ita dixerim juramentali, Rogerianae defensionis arx est. Regem solum civilem obedientiam, et solam fidelitatem in civilibus a nobis exigere. Sed quid non dicet dicens talia? Nam si id verum sit, cur in ipso juramenti elogio absolute dicitur fidelitatis, non autem fidelitatis civilis? cur in nullo juramenti loco tale aliquod discrimen posicum reperitur? cur tam perplexe concipitur
---page break---