Page:EBC 1614 03 25 1401.pdf/11

From GATE
This page has been proofread

Magnates sententiam dicunt, palam est professns quidam malle se consentire ut Ecclesiae in Lupanaria verterentur, quam ut redux Papismus exerceatur illic. O impotentis et impuri hominis latratum prorsus diabolicum. Atqui obiter de statu publicae apud nos libertarie, literarum et religionis hactenus.
13. At Gum Rogerus ironicam suam edidit Apologiam, non suspicabamur se juramenti fidelitatis defensionem unquam demum suscepturum. Sed sive ab initio id ejus fuit consilium, sive more aliorum qui Ecclesiae voci non auscultant, non ab uno claritatis, sed ab uno obscuritatis gradu in alium devolutus, eo praeceps delapsus sit tandem, suscepisse video, et videns ingemisco. Quod si veros contentionis et contumaciae istius fontes vellemus, vobis Rerum scilicet hujus mundi amorem nimium. Rogerus autem qui pro focis utcumque eversis, aut imminutis aris pugnaturus prosiluit, ex non ita vetusto cathecumeno energumeno similis nullam nobis suae mentis spem facit melioris, non quod patronus amicorum nihil magni, aut paulo gravioris damni laturus videatur pro fide catholica, et pro fidelium vinculo obedientia, sed quod homo gloriosus, quasi im prima controversia triumphasset, audacior inde factus ad defensionem juramenti dicti fidelitatis aese adjunxerit, manifestissimo in Sedem Apostolicam contemptu et sacrosancta leae disciplina crimine. Sed si ita res est ut quod mali (inquit Cyprianus) juu re et equitate non possant temeritate atque desperatione perficiant actum est de Episcopatus vigore et de Ecclesiae gubernandae sublimi ac divina potestate. At prius actum erit de universo mundo, atque etiam actum est. Scripturas, Concilia, Canones, Patres, Doctores, Pontificum res gestas, et voces ,et totius orbis catholici testimonia ad sententiam nostram roborandam frustra adducimus contra Rogerum. Nam licet penes Ecclesiam sit vincere haud tamen confessionem victoriae ab invitis extorquere. Cum autem dieta fuerint a nobis omnia talea tamen esse Scripturarum quas afferimus, et quorumeumque aliorum testium mentem impudenter inficiendo, ibit elusum omnia sicut etiam et it. In opere
---page break---