Page:EBC 1614 02 28 1393.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Serenisssimae Dominae
Non erat opus, ut Celsitudines vestrae serenissimae mihi gratias agerent, molto autem minus ut referrent: tanta enim, et tot sunt be neficia collata in Societatem Jesu, ac per hoc, in me, filium, et membrum ejus, a Celsitudinibus vestris, et a tota serenissima domo aus triaca, ut nunquam simus pares futuri tantae obligationi quibuscumque obsequiis, et servitiis nostris. Quare non ut gratiae relationem, sed ut signum nobilissimum regine munificentiae vestrae, et pignus verae charitatis in me famulum vestrum, accepi pretiosam crucem ad me transmissam. Et quamvis ego auro, et gemmis in rebus mais non utar, ncque istis speciebus delecter: fateor tamen Dominicam crucem omni ornamento esse dignissimam, et sic interpretor mentem Celsitudinum vestrarum, ut mihi nudam crucem, aurum et gemmas cruci, vel potius Domino pro nobis crucifixo donare voluerint. Ego igitur gratias ago quas possum maximas, Dominus referet gloriam sempiternam. Amen.
Egi cum Sanctissimo Patre nostro, Summo Pontifice, de interpretatione Brevis, quo prohibetur extractio sacrae supellectilis ex Ecclesia: et Sanctitas sua jussit ut scriberem Celsitudinibus vestris, liberum se ipsis relinquere, ut possint pro suis decentibus domesticis, et collegii Societatis Halensis usibus extrahere, commodare, atque extra ecclesiam portare sacram illam supellectilem, non obstantibus verbis ipsis Brevis, quae contrarium sonare videntur. Sua enim Sanctitas in hac parte dispensat, quatenus opus sit. His opto Celsitudines vestras bene valere, atque in amore Domini magis, ac magis proficere, et mei quoque in sanctis precibus meminisse. Datum Romae, die 28 februarii 1614.
Serenissimarum Celsitudinum VV. devotissimus, atque addictiss.us servus