Page:EBC 1614 02 14 1385.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissime Domine Comes. Litteris D.V. datis die 20 Decembris non statim respondi, quia nondum videram scripta, quae D. Vestra ad Sanctissimum Dominum Nostrum si misisse dicebat. Supervenerunt interim aliae litterae datae di 10 Januarii quibus ego permotus adivi Sanctissimum Patrem, eumque solicite rogavi, ut juberet scripta D. Vestrae diligenter examinari, ac postea responderi, quid de illis Santitati Suae, et sacrae Congragationi videatur; quos spero brevi futurum. Percurri ego interim scripta omnia; et quamvis nihil adhuc definitum sit, temen privato meo nomine visum mihi est significare D. Vestrae durum mihi videri vexari hominem sacerdotali dignitate praeditum, quando non constat de corpore delicti, et quando non accusatur nisi a sagis et daemoniacis; quamvis enim socii criminis in maximis criminibus facere possint indicium ad torturam, tamen necesse est, ut ipsi prius torqueantur, et perstent in accusatione, et alia faciant, quae D. Vestra optime novit. Quamvis etiam daemones aliquando cogantur vera dicere, tamen non hoc sufficit in judicio criminali, ut aliquis ex hoc solo testimonio torqueri possit. Diabolus enim hostis est generis humani, et mendax ab initio, et saepe fingit se coactum dicere, quod libentissime dicit. Quare Dominus noster, et ejus Apostolus non sinebant diabolos loqui, etiam cum vera dicerent. Quod si in Gallia vel alibi secus fiat, ego non judico Fratres meos; nos certe talem consuetudinem non habemus, et ego tutius duco quod attinet ad conscientiam, noxios aliquot impunitos relinqui, quam unum innocentem non jure puniri. Laudo tamen zelum D. Vestrae: et si sententia SS. Domini, vel Sacrae Congregationis cum sententia D. Vestrae convenient, etiam gaudebo. Valeat D.V. cui a Deo nostro omnia fausta, et felicia precor. Romae die 14 Februarii 1614.