Page:EBC 1613 12 26 1355.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissime et Reverendissime Domine.
Quas 10 octobris ad Reverendissimam Dominationem Vestram dedimus gratiarum actrices, redditas speramus. Quia verò non solùm gratias agere, verùm etiam referre, verè gratus animus solet, quùm potest; voluimus et in eo gratitudinis genere nostris partibus non deesse, ut R.D.V. praesentem Crucem memoriae loco transmittere, desiderantes illam eo animo a vobis accipi, quo mittitur atque donatur.
Praeterea circa Breve illud de reliquiis et suppellectlle nostra Ecclesiastica non alienanda, nuper a Sua Sanctitate per R.m D.m V.m nobis petentibus obtenta, oacurrit dubitatio, quam à R.D.V. nobis solvi per proximam occasionem commodam cuperemus. Vellemus pro decentibus nostris domesticus, et Collegii Societatis Halensis usibus tantum (cujusmodi v.g. posset esse in sacra aliqua Comedia usus Infulae aut Baldachini, uti vocant ) ea quae alioqui in Brevi prohibentur vi verborum istorum ( Interdicimus et prohibemus, ne de coetero quisquam audeat aliquid dictorum, ex Ecclesia extrahere, aut aliis Ecclesiis, Monasteriis seu locis piis commodare, aut quovis quae quaesito colore, extra Ecclesiam portare, etiamsi animum referendi habeat) extrahere, commodare, aut extra Ecclesiam portare, nobis liberum relinqui. Quod etsi nos semper intenderimus, quia tamen illud non expressimus, et verba aliter sonant, atque intentio nostra in progressu aliis non constabit, desideramus etiam Suae Sanctitatis piam super hoc declarationem (vel si opus sit dispensationem) saltem oretenus humillime intelligere. Qua in re ut R.D.V. nobis gratificetur obnixe rogamus, ejusque nos SS. sacrificiis et precibus plurimum commendamus. Halae 26 Decemb.l6l3.
R.smae D.is V.trae
P.S. Illustrissima D.V.
[ Addictae
dignetur tabulam reddere admodum R.
P.Generali, cui etiam ea de re scripsimus.
Maria Christierna Leonora.
---page break---
Illustrissimo et R.dissimo D.no D. Roberto Bellarmino S. Romanae Eccl.ae
Presbytero Cardinali Amico suo. Roma.