Page:EBC 1612 11 08 1232.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Clarissime vir et amice charissime. Hodie primum libri a te ad nos missi Roma appulerunt. Haec causa est cur tam sero ad humanissimas litteras tuas respondeam. Accepi excusationem parentis tui, cuius memoria in benedictione sit, cur libellos meos adversus regem Anglorum, et adversus Gulielmum Barolalum typis tuia exquamquam cudendos non putaverit. Quaque neque ego istic eos excudi mandaverim, neq ue me sciente Paullus Gellius id faciendum curaverit. Quod a me petebas, ut cum D. Scipione Cobellutio agere de Brevibus Apostolicis, libenter feci, et si opus fuisset apud ipsum etiam Summum Pontificem intercessissem. Libros ad me missos accepi, quia missi erant, alioqui enim munera non libenter admitto, et quondam egregie excusunt, et multi etiam sunt, gratias ago liberalitati tuae magnas, et multas: et vicissim paratus sum, si quid hic possum in tui gratiam libentissime praestare, praesertim quia cum Domino Christophoro Piantino, avo tuo, viro insigni, et de republica Christiana optime merito, non parva necessitudo mihi aliquando intercessit. Vale, et de Ecclesia catholica typographico studio bene mereri perge. Roma, die 8 Novembris 1612.
Tibi ac tuis ex animo addictiss.us
Robertus Card.lis Bellarminus.
Baltazari Moreto typografo. Antverpia
---page break---
Clariss.mo viro D.no Balthasari Moreto typographo Antverpiens., amico chariss.mo.
Antverpia.