Page:EBC 1612 09 28 1221.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissime Domine,
Mihi aequum ac iustum omnino visum, in hoc casu exilii, quem etiamnum sustineo, bisce literis quam officiose potero ac debeo dignitatem vestram compellare; adeoque tanti praesulis charitatem favorabilem mihi conciliare. Ad hoc satis causae id habere indicavi, quod Romae iuvenis degens, praelectionibus ipsius de fidei controversiis, per aliquot annos, tam eximio praeceptore docente, discipulus,licet indiligens, audierim. Accedit porro, quod in ipsius adversarium Rogerium Widdringthonum, virum caeteroquin indignum, in quem tantus dux sua manu ictum intendat, stili gladium distrinxerim. Qua vero ratione hoc inciderit, coniucturam facio Dominationem vestram Ill.mam omnino percepisse. Sin vero nihil hac de re inaudierit, R.F. Rector seminarli Anglicani in Urbe vobis tragoediam poterli renuntiare. In causa itaque vestra adserenda quae et totius Ecclesiae, vitam ago in exilio, communi hostium vi a patria, amicis vitaeque subsidiis expulsus. Animus tamen mihi est, Illustrissime, in Widdringthonum stilo ominus depugnare, eoque scripti genere, in quo vestra Celsitudo contra Gulielmum Barclaium in omnium oculis praeclare triumphavit. Retardat tamen haud parum exilii incommodum, de cuius condicione facile prudentia vestra aestimabit. Cum itaque mihi adsit ius quoddam peculiare in hac calamitate confugiendi ad vestrum praesidium, obnixe Domini et praeceptoris opem imploro ut ex rerum oportunitate velit Sanctitatem suam de hoc ipso eventu,instituto et necessitate certiorem facere; qui inde, uti a fonte, adeo scilicet clementis patria suavi pectore, derivata charitate, instructior subinde maneam et animosior ad decertandum cum fidei hostibus, Summo Deo, Sanctitati Suae ad vobis inserviendum. Octob. 4 Kal. 1612.
Dominationi Vestrae Illustrissimae addictissimus Odouardus Vestonus.
---page break---
Ill.mo et R.mo D.no meo colendiss.o D.Cardinali Bellarminio. Romam.