Page:EBC 1612 09 12 1211.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodu R.de Domine. Accepi literas R.dae D.V. non subscriptas nomine vestro, sed fidem habui sacerdoti illi, qui hic negocia vestra procurat. Et quidem literae datae sunt die tertia februarii, sed mihi post multos menses redditae sunt quae causa est, cur ego quoque serius respondere videar. Quod attimet ad libru Rogerii Widdrincthoni, ego anno superiore respondi, et non magno, imo pene nullo labore. Hoc etia anno liber typis mandatus est, sed iustis de causis differtur promulgatio. Sed ex libro que scripsi contra Gulielmu Barclaiu facile potest colligi, quid ad libru Widdrincthoni responderi debeat, nisi quod Widdrincthonus verbosior est, et multa extra re dicit, et mihi passim apertissime caluniatur, ac plurima imponit, quae ego nuqua cogitavi. Itaque magna mihi occasionem dedit orandi pro persequentibus, et caluniantibus me. Quod vero ad Episcopos pertinet, ego quide valde optandu sempar existimavi, ut tande aperiatur via aliqua, qua negociu istud ad felicem exitu perducatur. Quod reliquu est, gavisus su valde, quod tantu viru ego aliquando auditori habuerim, precaborque Deu ut labores vestros, quos maximos esse scio, gratia sua secudet, donec dicat spiritus, ut requiescat a laboribus suis. Interim valeat admodu R D.V. mei memor in sanctis precibus suis. Romae die, 12 Septem- bris 1612
Admodu R.dae D.V.
Uti frater addictissimus
Robertus Cardlis Bellarminus.
---page break---
Admodum R.do D.no, D.no Georgio [Birckett] Archipresbytero Angliae.