Page:EBC 1611 12 30 1132.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustriss.me ac R.me D.ne
Quas humanissimas ad me dedit 6 Decembris, hac ipaa hora mihi redditae sunt. In refutando eleemosynario regia Angliae, lubens meam opellam praestabo. Nec erat opus id patere a me, sed mandare. Ero memor modestiae: et curabo, ut hic non peccem. Caetera, adhibito labore, suggeret is, qui novit omnia. De mutuis precibus, gratissimum mihi est. Et tametsi frigidi orare solitus sim, tamen pro Illust.a et R.ma P.V. conabor, ut potero. Quaeso, dignetur et mei memor esse, et a Sanctiss.o P.N.Papa largam benedictionem impetrare.
Libellum ex Belgio nondum accepi. Ubi advenerit, maturato refutationem. Iam duo libelli contra Anglos expediti a me sunt. Tertium habeo sub manibus. Quotidianae lectiones nonnihil impediunt labores meos. Illust.mam et R.mam P.V. opto diu valere et pro orare. Ignoscat festinanti calamo, quia tabellarius Spiram properat. Brevi plura. Moguntiae 30 Decemb. a.1611.
Illust.mae et R.mae P. V.
Servus in Christo
Martinus Becanus.
---page break---
Illust.mo ac R.mo D.no D. Roberto S.R.E. tit. S.Mariae in Via Presbytero Cardinali Bellarmino D.no suo Colendissimo
Romam.