Page:EBC 1611 11 22 1119.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum Illustris, et Reverendissime Domine frater. Literas Reverendissimae Amplitudinis Vestrae datas anno superiore, mense novembris cum ingenti animi dolore perlegi: intolerabilis enim mihi iam videtur furor episcopi Cocinensis; sed tamen dolorem non parum temperavit constantia ovium vestrarum, quae,ut videtur, vestigia boni pastoris sui, Deo iuvante, sequuntur. Rie non defuimus, nec deerimus causam ecclesiae Amplitudinis vestrae apud summum Pontificem tueri; quamvis etiam episcopus Cocinensis non sibi desit literas plenas querimoniis saepe scribendo. Una res me consolatur, quae etiam Amplitudinem Vestram Reverendissimam consolari debet, pastorem magnum,Christum, non posse deserere gregem suum, et vicarios suos, et ministros suos, qui nihil quaerunt, nisi gloriam ipsius, et salutem animarum, ipsius pretioso sanguine redemptarum: et eundem Dominum nostrum non ignorare tribulationem servorum suorum laborantium in remigando, vel elevo regendo; denique eumdem omnia posse, et si placuerit ei imperare ventis et mari, futuram continuo tranquillitatem magnam.
Audio P. Robertum Nobilem conterraneum meum multum laborare in conversione Brachmanarum, sed tamen singularitates quasdam lacere in ritibus eorum imitandis, non sine offendiculo fratrum nostrorum, et periculo conscientiae ipsius. Obsecro R. mam Dominationem vestram, ut eum hortetur, quod etiam ego per literas facio, ut nolit iudicio suo vel zelo etiam nimium fidere; sed humiliter acquiescat maiori parti fratrum, qui tutiora suadent, praesertim cum Pater noster R.mus Generalis et nos idem sentiamus.
Valeat Amplitudo Vestra Reverendissima mei memor in sanctis precibus suis, et ego vicissim non deero pro ecclesia, et persona vestra Domino supplicare. Datum Romae die 22 Novembris 1611.
Amplit. V.R.mae
frater et servus in Domino
R. Card.lis B.