Page:EBC 1611 1046a.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Legi literas tuas, vir clarissime, et moleste fero, quod non queam piene satisfacere justis desideriis tuis; sed facultas mihi deest, non voluntas. Joannes Crollius junior ad te revertitur, satis instructus in ea doctrina, cujus capax erat. Pecuniam pro sumptibus ad iter faciendum, magna ex parte collegium Germanicum praeter morem contulit; reliquam partem aliunde quaesivimus, neque ego loculos meis, quantumvis tenuibus peperei. De restituenda donatione Canonici Bonnensis, egi cum Praeposito generali Societatis Jesu, qui pollicitus est se diligenter investigaturum, utrum applicatio illius legati facta Patribus Jesuitis jure subsistat; et si forte non subsistat, se operam daturum, ut haeredibus omnino restituatur.
Quod Serenissimus Archidux Leopoldusa administrator imperii factus sit, nondum constai; ideo non est visum aliquid apud eum movere, praesertim ob recentem, et gravissimam perturbationem Pragensem. Vale, et in Dominum Deum jacta cogitatum tuum; neque enim necessaria ad vitam istam temporariam denegabit, qui caelestia, et sempiterna promisit. Vera est enim illa sentenzia ab ore veritatis prolata: Quaerite primum regnum Dei, et justitiam eius, et haec omnia adjicientur vobis.