Page:EBC 1611 09 23 1098.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissime et Amplissime Domine.
Quod ille olim apposite, Mitte sapientem, et nihil dicas, dixit, dixerim et ipse merito, dum ad te Sooietatis tuae R.di patres a comitiis provincialibus delecti directique proficiscuntur. Nihil enim de me aut ipse scire cupias, aut ad te ego scribere queam, quod affatim ipsi aperire nequeant. Deest igitur omnino quod scribam, nisi ut quod de me gratitudinis ergo ad te retulerint sobriè credas; etsi enim ingens mihi sit in Societatem studium, est tame adeo vanus conatus, ut illud Apostoli cogar usurpare: Velle mihi adiacet, perficere non invenio. At Numini parendum aequo animo, cui minime adhuc visum est, me tanta beatitate donare, ut quod bene velim, reipsa compleam. Bene vale, Cardinalis omnium piissime et eruditissime, meque tui studiosissimum quo soles amore prosequere. Datum Lugduni in aedibus paternis nono Calend. Octob.1611.
Ill.ae D. Tuae
Humilimus ac obsequentissimus famulus
J.A.Viennensis.
---page break---
Ad Illus.mum ac Ampliss. Domi Do.meum obsmum Romam.
Cardinalem Bellarminum