Page:EBC 1611 08 01 1085.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissimo Domino Roberto Bellarmino S.R.E.Cardinali, Jacobus Gordonus.
Quae duae res (Cardinalis Illustrissime) ad vitae rationes meliores nos erudiunt: Historia, vitae magistra; et imago seculorum, Chronologia: eae mihi videntur ambae ita comparatae, ut quantum utilitatis ex ipsis percipitur, dum leguntur, tantum adsit molestine et laboris, dum literis consignantur. Quis enim tam rudis est, qui non facile intelligat earum rerum consideratione, quas nuntia veri loquitur Historia, admirabilem lucem in mente oboriri, conformari mores, et rerum humanarum imperitos, dum aliena sic fruuntur insania, in reliqua vita fieri cautiores ? Nimirum quid hoc est aliud quam,velut ex alta specula, eorum qui ante nos vixerunt, tristes casus et instabiles rerum vices contemplando, illustribus exemplis ad saniora consilia capessenda erudiri? Tunc vero ad hoc tantum bonum accessio fit maxima, cum temperie ordinata series acoedit, et annorum notatio singulorum: ex qua temporum distinctione lucem Historia tueatur suam, et utilitatem retineat nulli confusionis vitio obnoxiam. Verum res humanae fere omnes, quò excellentiores sunt, eb difficiliores esse deprehenduntur. Ita piane se habet scribendi negotium quod aggredimur, et consignatio ista temporum quae sylvam rerum historicarum cum annorum notatione componit. Atque ut de ea parte,quae historica est, quam in hoc opusculo ως εν παρόδω tantum attingo, nunc quidem taceam, de altera quam ex professo tractandam proposui, vere hoc dici videtur, eam sua magnitudine et difficultate maxinorum virorum ingenia et exercuisse diu, et superasse. Non eo inficine Chronologorum quorundam vitio perplexam magis evasisse harum rerum commentationem: ex quorum diuturnis sudoribus, praeter opinionum pugnam et contentiones, vix iam aliud posterie relictum est. Sed habet etiam suas in hoc Chronologico sudore partes, suamque molestiam ipsamet de seculorum finibus disquisitio. Quis enim, vel levitar in iis versatus, nescit priora illa tempora esse obscurissima
---page break---