Page:EBC 1611 06 17 1072.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Ill.me et R.me Domine, Domine observ.me, etc.
Rediit nuper in dioecesim meam ex collegio Germanico, absoluto in Urbe triennali philosophico studio, venerabilis et nobilie Ernestus Masius canonicus ecclesiae meae Olomucensis; qui, cum ad capiendum sui canonicatus possessionem testimonio triennalis studii in publica authentica forma sub attestatione testium et notarti subscriptione opus haberet, produxit quasdam testimoniales patria Antonii Marcheaii rectoris collegii Romani, in quibus testes et notarli sunt penitus praetermissi. Cum autem ecclesiae meae et aliarum in hisce partibus statuta praedictam testium et notarti solennitatem in eiusmodi testimoniis exigant, et dictus Masius, ob defectum praedictorum testium, a possessione canonicatus sui tandiu retardetur, donec triennalis studii testimonium tale, quale hic moria est, produxerit: proinde Ill.mam ac Rev.mam Dominationem vestram humiliter oratam cupio,dignetur, authoritate sua interposita, efficere ut et praefato Masio aliud testimonium in forma praesentibus adiuncta confectum tanto citius mittatur; et deinoeps aliis quoque Germanici collegii alumnis, in hasce partes revertentibus, similis formulae litterae, ubi eas petierint,non negentur. Faciet in eo Dominatio Vestra Ill.mam et Rev.mam rem promovendis eorum vitae rationibus opportunam, ac debita ab iisdem erga D.nen vestram Ill.mam et R.am observantia devote recolendam. Cui de reliquo sacras manus exosculor omnemque a Domino foelicitatem preoatus me meaque humillime commendo.
Nicolspurgii 17 iunii anno 1611.
Ill.mae et R.mae D.nis Vestrae
Humillimus servus
F. Card.is a Dietrichstain.