Page:EBC 1610 12 31 2594.pdf/2

From GATE
This page has been proofread


ad gratiam esse sine praevisione meritorum, non autem praedestinationem ad gloriam.
2° Consideret R.V. post Augustinum nullos fuisse sanctos doctores, qui eum non sint secuti: eum enim aperte sequuntur sancii Pontifices Coelestinus, Leo, Gelasius, Gregorius; item S. Fulgentius, S.Prosper, Petrus diaconus, Bada, Primasius, Sedulius, S. Anselmus, S. Bernardus, S. Thomas, S. Bonaventura, et cum eis principes Scholasticorum, Scotus et Durandus et alii.
3° Cogitet sententiam S. Augustini esse valde conformem Scripturis Sanctis,et concilio Tridentino. Nam Scripturae et concilium referunt praedes tinationem ad arcana sapientiae Dei investigabilia. Item docent fidem, poenitentiam et perseverantiam, sine quibus peccatores non salvantur, non es se solum dona Dei, quia non habentur sine gratia communi, quae dai posse credere, poenitere et perseverare, sed quia Deus dai credere poenitere et perseverare infallibiliter per ineffabilem gratiam.
4° Meminerit sententiam gratuitae praedestinationis esse iam stabiaem in Societate nostra, tum quia B. Pater Ignatius in Constitutionibus iussit, ut sequeremur S. Thomam, tum quia cum Card.lis Toletus, tunc Pater Toletus, anno 1561 docuisset praedestinationem ex bone usu gratiae praeviso, R. Pater Franciscus Borgia cum concilio Patrum iussit, ut ea doctrina non repeteretur neque defenderetur ullo modo, et ipse Card.Toletus ab eo tempore contrarium docuit, ut patet ex commentario in cap.9 ad Romanos, quod idem docuerunt semper gravissimi Patres ex nostris, P. Olavius, P. Emmanuel Sa, P. Ledesmius, P. Pererius, P. Parra, P. Augustinus, P. Suarez et alii plurimi.
5° Cogitet R.V. non sine causa S.um Augustinum, S.um Prosperum et multos modernos existimare, praedestinationem ex operibus pertinere ad Pelagianismum, quia qui hoc sentiunt non videntur admittere nisi gratiam qua possimus, non autem qua velimus et faciamus: hoc autem Pelagius docebat, ut dicit S. Augustinus in libro de gratia Christi. Item qui hoc sentiunt, interro gati, quis discernit iustum ab impio, quando uterque habet gratiamad nom Peccandum vel ad resurgendum a peccato, rispondere coguntur, cooperatio liberi arbitrii, non autem gratia Dei. Item qui hoc sentiunt non videntur
---page break---