Page:EBC 1609 03 17 0849.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissime Domine.
Cum ipse noverim tuae personae dignitatem, eximium decus vi taeque sanctitatem, necnon et meritissimum nomen et authoritatem quam apud Dominum Nostrum satis digne habes, licet nullis in me praecedentibus meritis, neo humana aliqua dispositione vel favore, sed divino cordis impulsu motus (ut credo) ac Dei praecipue providentia fretus zeloque religionis, qui in tem maxime elucet, non potui non scribere tibi, benignitatem tuam et solitam erga omnes (maxime vero circa status religiosorum in obedientia solita degentium) quam haves pietatem suppliciter invocando, ut in re ac negotio valde gravi (quod iam explicare aggrediar) erga nostram familiam iugem benevolentiam tuam benigne exhibeas, iddemque referas SS.mo D.o N.o ut circa illud (quod ob sinistram relationem forsitan peri/3^clitatur) de tuenda parte capitali generalis, legum ac praelatorum providere dignetur.
Est igitur, Ill.me Praesul, hoc negotium, quod servos tuos et alumnos praedictae familiae (quae est Garmelitarum Discalceatorum in regnis Hispaniarum commorantium) urgentissime praemit, quod duo ex fratribus nostris,privatis aliquot rationibus commoti, seu potius absque ulla occasione quereline exacerbati, nostri fr. Petri a matre Dei, apostolici quondam concionatoris, iam vero vita functi, favoribus suffulti, ad Apostolicam Sedem confugerunt, ab eaque litteras impetrarunt pro tertia quadam erectione et congregatione, quam pro infidelium conversionibus (zelo quidem non prudentiae) erigi desiderabant. Quas igitur litteras Apostolicas occulte obtentas, mediis quibusdam transumptis, typis mandatis et sigillo munitis,in consulte quidem et non sine magnis incommodis aliqualique nota Sanotissimae Sedis propallarunt et sparserunt. At cum sua Beatitudo de hac re pleniorem informationem haberet, praedictas litteras abolere fecit. Quam quidem abolitionem huiusmodi fratres aegrè ferentes
---page break---