Page:EBC 1608o1609 2557.pdf/5

From GATE
This page has been proofread


continet reliquas Pontificum potentias et jurisdictiones, ut ea merito dici possit omnis potentia seu, quod idem est, omnipotentia Pontificia, ad eum modum quo Deus quia potest quicquid possunt res creatae et multo amplius, ejus potentia dicitur omnipotentia absoluta; et quemadmodum si quis diceret de omnipotentia deambulativa, ridiculum esset extendere vocabulum, omnis potentia, ad significandam potestatem creandi coelos vel similia, sic etiam inepte quis distraheret nomen omnipotentiae Pontificae, quasi eo significetur in Pontifico esse potentiam rerum omnium efficiendarum, ut creandi coelos et similia.
Sed dices quod quemadmodum, licet dici possit omnis potentia deambulativa, non tamen dici poterit in aliquo esse omnipotentiam pontificiam. Respondetur rationem disparitatis esse, quia in nullo animante est potentia deambulativa quae contineat reliquorum omnium potentias ad deambulandum; si enim in aliquo esset talis potentia, ea recto diceretur omnipotentia deambulativa, quemadmodum potentia divina ex eo quod possit omne id quod quaelibet potentia quae in aliqua re creata aut increata esse aut cogitari potest, dicitur simplicter et absolute omnipotentia. Cum ergo Summus Pontifex contineat jurisdictionem et potentiam reliquorum omnium Pontificum, et multo majorem, eius potentia recto dicitur omnipotentia Pontificia. Sed metaphysicas istas rationes forte non capiunt, grammaticis illos jaculis confodiemus. Vocabulum hoc, omnipotentia, non solum omnium potentiam, sed etiam in omnes potentiam significare grammatici omnes fatentur; in hoc autem sensu si potestatem Papae omnipotentiam vocari posse negent, illos circa fidem naufragari quis neget? Audi concilium Florentinum: Definimus Romanum Pontificem in universum orbem tenere principatum, et ipsi gubernandi universalem Ecclesiam plenam potestatem traditam esse. Lege Felinum cap. I, n.5 et 6, ubi Papam habere potestatem circa celestia, terrestria et infernalia piene probatur, Troilum Malvicium in tract. de canonizat. Sanctorum, in 2° dubio, n.8 et ubi Papam in universo habere plenitudinem potestatis asserii; Bal. cons. 275 pro regula, col.fin., verbo Sed certe alia ratio, lib. 2, qui haec habet: Papa habet utrunque gladium et ipsius est terra et plenitudo ejus, et est miles ueli Abbas in q. I, col. 2 in fine; Papa celeste habet arbitrium et jura celestis et_terrestris imperii, idemque asserii q. 5, n. 4, Col. 3. Maneat igitur firmumque sit optime Papae potestatem Pontificam omnipotentiam, si sano modo nostra accipiantur verba, appellari, tum quia illud omnipotentia restringitur ab abjectivo, Pontificia, tum quia vere potestas Papae est veluti quaedam omnipotentia, ut patet per ea quae dicit Glossa Cap. Quanto de translat. episcopi litt. F; ibi enim dicit Papam habere celeste arbitrium naturam rerum immutare, substantialia unius rei applicando alteri, de nullo posse facere aliquid etc. quae sunt cujusdam
---page break---