Page:EBC 1608o1609 2557.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Ad Ill.mum et R.mum D'num Cardinalem Belarminium Fratris Thomae Mariae Carafae Ord.s Praedicat. Lectoris Apologia. In qua quibus rationibus, et quo sensu Papam, vice Deum, christianae Reipublicae Monarcam, et Pontificiae omnipotentiae conservatorem acerrimum appellaverit, aperitur.
Ill.me Domine. Reprehenderunt me Sicoli quidam, quod dum Turrim meam Davidicam, ex qua mille conclusionum clypei ex varila excerpti scientiis pendebant, Summo Pontifici dicarem, tali illum nomine compellaverim: "Paulo V° Vicedeo christianae Reipublicae Monarchae invictissimo et pontificiae omnipotentiae conservatori acerrimo". A quorum ego morsibus scripta mea defendere decrevi, non propriae tenax sententiae, sed Pontificiae relator dignitatis. Et fusius quidem hoc munus obivi in Apologia, quam Neapoli de eadem re conscripsi ad Excelsmum Ostilianentium Principem; modo vero pressius cum istis agam, non rhetorum ornamentis, non rationum subbilliate, non verborum pompa certabo, sed auctoritatibus Canonum, Conciliorum, patrum auctorumque gravissimorum, quas, si modo catholici sint, refutare non poterunt. Unum tamen ante omnia mihi praemittendum duxi, me ista defendere mordibusque tenere, si tamen aliter Summo Pontifici, sanctaeque Romanae Sedi visum non fuerit, ad cujus arbitrium et gesta et scripta componere, teste Dionysio, christiani mviri munus est.
Age vero ad rem ipsam propius accedamus. Male, inquiunt, Papa dicitur Vicedeus; non enim Dei, sed Christi est vicarius. O hominum ignorantiam! quasi vero Christus Deus non sit, et quae Christus fecit. Deus fecisse non dicatur. Eia ergo obliterentur canones, sileant patres, corrigantur Concilia, in quibus Deum natum esse, Deum mortuum praedicatur, et jam Virgo Beatissima non Deipara, sed tantum Christipara ad istorum sententiam nuncupetur. Sed jam acerbiores stimulos hominibus istis admoveamus, et ad litteram Papam Dei Vicarium dici ostendamus. Videant Glossam in cap. Serpens de poenit., dist.la litt. ^R.: Sacrilegium committit, qui Papae mentitur; ipse enim obtinet vicem Dei viventis in terris. Et aliam Glossam prooem. Clement. lit.y: Vere admirabilis, quia vices Dei gerit in terris. Cap.Quanto de translat.Episc.: Non enim homo, sed Deus separat, quos Romanus Pontifex, qui non puri hominis, sed veri Dei vicem gerit in terris; Ecclesiarum necessitate vel abilitate pensata, non humana, sed divina potius auctoritate dissolvit. Cap.Fundamenta de elect. Decet: Ipsaque Rommani Pontificie Vicarii Dei, quae suis temporibus occurrerit electio. Sanctus M. Thomas 2a2ae q.88, art.12: Praelatus autem in Ecclesia gerit vicem Dei; et paulo post: qui in persona Dei determinai quid sit
---page break---