Page:EBC 1607 06 20 0676.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Ser.me Princeps. Vidi perlibenter Excellentissimum oratorem, D.Franciscum Contarenum equitem, quem Serenitas Vestra ad Summum Pontificem destinavit. Idem autem testari poterit observantiam meam erga Serenitatem vestram, et universam Remp. Venetam. Et quemadmodum Serenitati vestrae gratias ago, quod per eumdem oratorem me visitare, et suis etiam literis honorare voluerit: ita precor Deum, ut eamdem vestram Serenitatem diutissime incolumem, et universam Remp. florentissimam, et felicissimam esse velit. Datum Romae, die 20 iunii 1607.
Ser.mae Cels.nis V.rae
Addictissimus servitor
Robertus Card.lis Bellarminus.