Page:EBC 1606 10 16 0602.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum Illustris, et Reverende Domine. Quod scribis de domo ecclesia, liberalitate tua patribus Societatis Iesu accommodata, libentissime audivi. Reddet Deus mercedem plenam: si enim quod uni ex minimis eius facimus, ipsi facimus; multo magis, quod multis Christi servis facimus; ipse Christus Dominus sibi factum ducet. Quod vero de altari privilegiato (sic enim vulgo dicuntur) petis, omnino arduum est, hoc praesertim tempore, quo hic Romae de moderandis indulgentiis serio agitur. Et si ullae sunt indulgentiae, quae moderatione indigeant, illae potissimum esse videntur, quae ad altaria privilegiata spectant. Itaque Summus Pontifex, ubi nulla sunt eiusmodi altaria, interdum adduci se patitur, ut aliquid concedat, sed pro certis diebus, certis personis, et tempus definitum. ubi autem iam sunt eiusmodi altaria; nullo modo concedit, quod ego sciam. Porro Nancaei non unum, sed plura privilegiata altaria esse dicuntur: quod si ita est, ut viri fide digni affirmant, non video quomodo possit novum altare privilegiatum a Summo Pontifice impetrari. Spero boni consules, si quod primum a me petisti, non accipias: id enim non voluntati, quae promptissima est, sed rei difficultati tribuendum erit. Precor autem Deum, ut personam tuam diu servet incolumem. Romae die 16 octobris 1606.