Page:EBC 1606 08 10 2525.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Venerabilis Visis uti frater
Cum primum R.mus X. Episcopus Antuerpiensis significavit mihi authorita [te] Nuntii apostolci mutatam fuisse ultimam voluntatem Nicolai Agnicolae presbyteri, neque rogavit, ut curarem eam mutationem a S. Sede confirmari, et si opus esset iterim fieri mutationem eandem: continuo Summum Pontificem a dei, et negocium optimi Episcopi diligentissime comandavi. Existimari enim tam inter Episcopum et universitatem Lovaninesiem de hac re convenisse, cum tam Episcopum quam Universitas maiorem Dei gloriam atque Ecclesia utilitatem prae oculis habeant. Verum posteaquam intellexi ex parte Universitates reclamari, destiti ab incoepto, et non solum non ursi expeditionem supplicis libelli iam a Pontifice subsignati, sed etiam Episcopo scripsi, ut non speraret se quidquam a Sede Aostolica, me intercedente, impetraturum in praeindicium universitates Locaniensis, nisi ipsa universitus assensum praeleret. Cupio enim sic de insigni Episcopo benemereri, ut interim de celeberrima et nobilissima universitate non male mere[ar]. Itaque non est, quod timeat D.V. Nihil enim fit in praeiudicium scholae Lovaniensis, et ego non solum in hac re, sed in quacumque alia studium me[um] aeque polliceor, et Deo incante, quoad viscevo re ipsa praesta [bo]. [Non] enim oblivisci possum charitatis excellentium magistrorum nostrorum qui ne licet externum, comiter exceperunt, nec non prpensae voluntatis optimorum docentium, qui me mistici sive docentem, sive conditionem benevolentissime [viderunt]
Il.e D.V. totique Universitati precor a Deo veram sempiternamque felicitatem.
Datum Romae di X Augusti 1606
Uti frater
Robertus Card.lis Bellarminus
---page break---
R.D.P.
[Rector] et Universitatis Shidij Lovaniensy