Page:EBC 1605 12 24 0530.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Clarissime Domine. Iacturam, quam mihi attulerat incuria famuli tui, compensavit cum foenore diligentia episcopi tui. Is enim cum ante aliquot menses ad Urbem venisset, non soium pro nostra veteri consuetudine me salutavit; sed etiam libelium carminum tuorum, et alterum quemdam de flore, et fructu inscriptum mihi dono dedit. Itaque antequam libelium tuum dono tuo accepissem, legeram votum Deiparae Virginia ad aedem Lauretanam; legeram Seraphides bonam partem; legeram triumphum Seraphicum: caetera degustare omnino probaveram; et ipse etiam Geraldus, quem tu non magnifacere videris, mihi non spernendus visus est. Non licuit autem omnia perlegere, quia tantis,et tam assiduis graviorum negociorum curia hic in Urbe premimur, ut raro deliciis istis humaniorum litterarum nobis frui detur. Legeram multò antea cum admiratione, et voluptate epistolas tuas; ex quibus omnibus facilè intellexi, tibi non esse dolendum, quod fumine ilio careas, quod nobis est commune cum muscis, ut de Didymo S. Antonium dicere solitum scribit Athanasius: cum lumina ingenii ita excellas, ut latinis litteris magnum lumen attuleris. Quamvis autem libar piorum carminum a te missus mihi parum necessarius fuerit, quippe qui alterum iam habebam: opportunè tamen allatus est, ut eum Angelo nostro cum epistola tua Salernum mitterem: quem enim te ad illum mittere scribis, is non minus corruptus, et laceratus huc pervenit, quam ad te Angeli ipsius litterae venerint; ergo ne videreris de industria par pari referre voluisse, ego librum integrum nomine tuo ad ilium misi. Vale. Romae, Pridie Natalitiorum Domini, quem diem tibi felicissimum precor